monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, VII <<<     >>> IX

Caput VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Qui vero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur vel nascitur vel inchoatur, sed omnium conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant: non multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum est, quando quidem ipsum causarum ordinem et quandam conexionem Dei summi tribuunt voluntati et potestati, qui optime et veracissime creditur et cuncta scire antequam fiant et nihil inordinatum relinquere; a quo sunt omnes potestates, quamvis ab illo non sint omnium voluntates.
2 Ipsam itaque praecipue Dei summi voluntatem, cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur, eos appellare fatum sic probatur. Annaei Senecae sunt, nisi fallor, hi versus:
Duc, summe pater altique dominator poli,
Quocumque placuit, nulla parendi mora est.
Adsum impiger: fac nolle, comitabor gemens
Malusque patiar, facere quod licuit bono.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
Nempe evidentissime hoc ultimo versu ea fata appellavit, quam supra dixerat summi patris voluntatem; cui paratum se oboedire dicit, ut volens ducatur, ne nolens trahatur; quoniam scilicet
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
Illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit:
Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse
Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras.
Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica sententia, sed quoniam Stoicos dicit vim fati asserentes istos ex Homero versus solere usurpare, non de illius poetae, sed de istorum philosophorum opinione tractatur, cum per istos versus, quos disputationi adhibent quam de fato habent, quid sentiant esse fatum apertissime declaratur, quoniam Iovem appellant, quem summum deum putant, a quo conexionem dicunt pendere fatorum.